Strignus

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Strignus .i. solatrum Dya. species eius sunt quattour prima est ortularis odoris iocundi hoc comeditur, nam frutex est minor ramulos plures habens et folia nigra maiora et latiora ab ozzimmo, semen viride nigrum aut rufum quod cum maturaverit in flavum mutat se colorem que manducata utilis est et cetera. Est alterum genus strigni quod alii cacabum vocant, foliis supradicte similibus sed latioribus, haste vero eius cum creverint per terram spanduntur, semen in folliculis habet obrufum et obrotundum sicut in vesica, lene sicut uva et in coronis a pluribus componitur et cetera, hoc genus vocatur arabice kekengi de quo supra strignus ipnoticus .i. somnifer ab aliis cacabus aut calaris vel ut latini elumaria vocant, frutex est hastas habens spissas et multas et sarmentosas et non fragiles et folia pinguiora similia mali citronii cum flore rufo et minori, semen est ei in folliculis colore croceum, radix illius corium obrufum habet et minor est, nascitur locis asperis et petrosis et cetera strignus manicon quam alii perision dixerunt sive ut iuvenes drion sive furulis ut latini quod furorem faciat, folia habet euzomo .i. eruce similia sed minora et spinosa quam alii pederotam dixerunt, haste sunt illi .x. aut .xii. longa capita habentes sicut oliva aspera et similia platano sed minora et latiora florem nigrum habet unum semen est eius botro simile acinas rotundas et nigras habens similes edere molliora sicut acina, radix est ei alba et grossa et lata et longa cubito uno, nascitur locis montuosis et ventosis et ubi platani habundant et cetera, Pli. strichne quam quidam strignum vocant foliorum similitudine in duobus generibus eius quorum alterum cui azini coccinei grana in folliculis alii cacabum vocant, alii callion nostri autem vesicariam quoniam vesice calculis prosit et cetera, consona supradictis strignus ortularis quo solatrum dicitur vocatur uva vulpis ab arabis et uva lupina etiam dicitur morella vel maurella et aliis multis nominibus a vulgaribus per diversas partes secundum ydyomata.

Next entry