Struction

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Struction ut Dya. vel ostrutium ut Macer eius duo sunt genera uno lotores lane utuntur ad fumigium quo fumigio limpidant lanam radices sunt ei rotunde et longe et cetera, nunquam novi hanc, sed ipsa est condisi: quod arabes condes vocant, vide ca. horum amborum cum ca. de condisi apud Avi. et Ser. et videbis quod idem sunt, Dy. strutio lanarii utuntur ad fumigium lane quo fumigio limpidant lanam radices sunt rotunde et oblonge et cetera, liber antiquus quidam strutium quidam lanariam dicunt: eo quod ex eo lana a quibusdam lavetur est exalbida et spissa, radix eius amara et diuretica est, Pli. strution a grecis vocatur et auron vocant medici supra in radicula.

See also: Struthion (2)

Next entry