Succutum

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Succutum scribitur in secundo canonis, verum in arabico est sinfitum, nam illud ca. est de sinfito sicut apparet manifeste legenti ca. illud cum cap. de sinfito apud Dya. error autem scripture contingit ob similitudine litterarum, nam eisdem litteris scribitur utrumque nec differunt nisi per puncta, nam hoc dicit succutum et hoc sinfitum, Avi. nihilominus ignoravit quid esset cum dixit dicitur fide est semperviva et dicitur quod est species semis mandragore et dicitur aliud et cetera, sinfitum a modernis vocatur consolida maior et anagalicum supra in sinfito.

Next entry