Tapsia (1)

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Tapsia .D. dicta est eo quod primo in tapsia inventa est insula frutex est similis ferule folia similia maratro habens et hastas tenues in quibus singulis capitella sunt sicut aneto flos est illi mellinus et semen latum simile ferule sed minus, radix est illi alba et maior corrium habens grossum et viscida odore que exsuccatur sic fossa terrra liberam facit radicem in uno loco cavans que cavata tangens ferro et sectiones ille cum humorem emiscerint lachryma in cavatura illa colligitur quam in alia die colliges radix etiam cum corio suo in pilla contunditur et coclia exprimitur et in vase fictili siccatur succus ipse qui exprimitur in sole ponitur, multi vero folia et radices exucant sed talis succus inutilis est, eo vero tempore quo colligis succum noli contra ventum stare: quod cum siluerit ventus fidum est quod citius ebulient manus et facies, quod sie cavere volueris cerotis stipticis faciem et manus ante perunge et cetera, arabes non potentes dicere tapsia eo quod .p. carent dicunt tafsia, verum apud .A. scribitur tefisie et est error: eo quod eisdem litteris scribitur utrumque et nisi notis distinguatur utroque modo legi potest, nam hic dicit tafsia, hic vero tafisie, errant etiam arabes in hac reputantes esse gummi rute agrestis eo quod carentes planta gummi eius quod ipsis differtur virtutem in subito vesicando habet ut ruta agrestis et satis notum est quod ex ruta numquam gummi exit, in secundo regalis dispositionis Hal. tapsia que et bechur aiunt quidam agrestem rutam et cetera qui volunt certificari quod ca. de tefisie fit ca. de tapsia legant illud cum dicto ca. Dya. et Ser. de tapsia Pli. tapsia ex genere ferule est foliis feniculi inani caule nec excedente baculi longitudinem semen quasi ferule radix candida que incisa lac emittit et contuso succoneum cortice et cetera.

Next entry