Thimus

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Thimus Dya. herba est omnibus nota frutex est folia habens angusta pusilla et oblonga in summo capitella habet in similitudine formincarum in se implicata est humilis et ramosa herba cum duris ramulis et lignosis flos est illi purpureus nascitur locis asperis et saxosis et cetera. Pli. thimus flore sato nascitur nec durat nisi in afflatu maris propter thimum enim quod in attica regione abundat mel atticum summe laudis in toto mundo est et cetera, et alibi thimum colligi opportet in flore et umbra siccari, duo sunt eius genera, candidum radice lignosa in collibus nascens quod et prefertur, alterum nigrius florisque nigri et cetera, thimus vocatur ara. hasce, unde Ste. thimon est hessa et dicitur charbu$a et cetera, hessa pro hasce scripsit.

Next entry