Thitimalus

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Thitimalus Dya. septem sunt eius genera, unum masculus et caricias dicitur a multis vero comites aut comiso appellatur, alterum est femina et carsites dicitur, est et peralios aliud est quod elioscopos nominat et est ciparisias et dendrodes et platiphilos et mirsode aut anfilafres, ciparisias astas longas habet cubito uno et ruffas et lachrymum viscidum et album folia sunt ei circa astas simillia olive sed minora et angustiora radix eius grossa et lignosa est in astis eius come sunt similes iunco in quibus semen est, nascitur locis montuosis et asperis, femina vero quam carsiten dixerunt similis lauro est et alba folia eius similia sunt mirti sed maiora et angustiora et fortiora que in summo acuta sunt ut spinosa cuius aste longe sunt cubito uno, semen ter in anno profert fere nucibus simile mordens linguam, nascitur locis asperis, paralios titimalus qui appellatur nascitur locis maritimis astas vero habet duarum palmarum erectas et subruffas .vi. aut .vii. ex una radice in quibus sunt folia minuta et angusta et oblonga similia lino in astis capitella sunt rotunda in quibus semen est rotundum sicut herbum et varium, flores habet albos omnis vero frutex lachrimum habet album et finitum cuius virtus est similis supradicte. Elioscopos vero qui dicitur folia habet andragne .i. portulace similia sed tenuiora et obrotunda et hastas duorum palmorum longas tenues et ruffas cuius succus albus est, capitella sunt ei multa similia aneto flore plena, semen est ei circa folia quod ad cursum solis convertitur, unde et nomen accepit, nascitur circa ripas et civitates et edificia, seminis eius collecti et sicci, sic supradictum est virtus est similis supradicto sed paulo fortior. Alterum genus quod ciparisias dicitur hastas habet longas duobus palmis subruffas, folia sunt ei similia pino sed paulo molliora et tenuiora, unde nomen accepit, nam istud succus habet abundanter illud vero quod mirsodes et anfilafres dicitur nascitur saxosis et asperis locis multas comes habet et lachrymum infinitum et virgas obrufas in quibus folia sunt mirte sed oblonga et semen simile caricie platifilos vero folia habet similia et radicem flommo, pithias similis est supradicte secundum ciparisso titimalo unde et in numero titimali ponitur astas habet in cubiti longitudine et longiores et nodosas folia acuta et tenuia similia pino et flores longos et purpureos cum semine lato sicut lenticula radix est illi alba et grossa lachrymo plena Pli. titimalum nostri herbam lactariam vocant, alii lactucam caprinam, genera eius multa, primus cognominatur carathias qui et masculus eximatur ramis digitali grossitudine rubris succosis .v. aut .vii. cubitali longitudine a radicibus foliis pene olee in cacuminibus come iunci nascitur in asperis maritimis legitur semen autumno cum coma siccatur sole tunditur et reponitur, succus vero incipiente pomorum lanugine defractis ramulis excipitur, farina herbi aut ficis aut his arescat quinas autem guttas singulis excipi satis est. Alterum genus titimali mirtice sive mirsinite alio carioten foliis mirti acutis et pungentibus sed mollioribus et ipsum in asperis nascens colliguntur come eius ordeo turgescente siccatur in umbra diebus novem in sole inarescit fructus non pariter maturescit sed pars anno sequente et nux vocatur inde cognomen greci dedere. Tertium genus titimali peralium vocatur, folio rotundo caule palmum alto ramis rubentibus semine albo quod colligitur incipiente uva et siccatum teritur. Quartum genus elioscopon appellatur foliis portulace ramulis stantibus a radice .x. aut .v. rubentibus semipedali altitudine succo plenus. Quintum ciparitiam vocant propter foliorum similitudinem caule gemino aut triplici nascentem in campestribus circa opida nascitur semine albo columbis gratissimo quod colligitur incipiente uva, nominem accepit quoniam capita cum sole circum agit. Sextum platifilon vocant alii coribiten alii amigdaliten a similitudine nec ullius latiora sunt folia. Septimum dendroiden cognominant, alii cubion, alii leptafilon in petris nascens gummosissimum ex omnibus maxime cauliculis et rubentibus et semine copiosissimum et cetera, titimalus a greco thithion quod est mamilla ab exuberanti lacte dici puto.

Next entry