Tlapsium

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Tlapsium Dya. de ipso duo facit ca. unum talipsos de quo supra, alium de quo sic. Tlapsium sive ut alii sipis agrion sive ut latini scandalion .i. pes gallinaceus nascitur in tumulis et in viis et super tegulas herba est minuta folia habet angusta duobus digitis longa et in summo divisa et pinguia virgam in medio proferens duarum palmarum cum paucis ramulis in quibus semen fert latum simile coriandro obrotundum et veluti conquassatum unde et nomen sumpsit, greci .n. tlase frangere sive conquassare dicunt, florem habet subalbidum super tegulas facile nascitur. Cratebas sapiens perhibet esse alterum genus tlapsii quod sinapi persicum dicunt, folia lata habet et radices maiores et cetera liber antiquus de superiori ea que hic et ultra, folia sunt ei in terra fluentia, caulem habet tenuem longum duobus palmis flore capitis subalbido per caulem totum semen nascitur et cetera, Pau. de frigida epatis distemperantia potantem eos elixaturam tlapsios et cetera quidam alius antiquus liber dicit omnia Ste. tlapsi est orsum .s. nasturcium babilonicum.


See also Ticapsi


Next entry