Tribulus

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Tribulus Dya. genera eius sunt duo siccus et humidus, siccus vero folia habet similia andragne sed teneriora aste sunt illi longe et tenues exporrecte et dure in quibus spine nascuntur nascitur locis fluvialibus et desertis humidus vero qui dicitur in fluminibus nascitur cuius vel coma supra aquam extenditur cui folia supernatant spinas vero celat in aquam folia latiora sunt et oblonga asta eius in initio .i. in summo crossa est ceterum ad radicem tenuis habens in se tenues spinas sicut spica semen est ambobus, Pli. unum genus in ortis nascitur alterum in fluminibus tamen et cetera apud nos in littoribus abundat unde marinus dicitur grecus trivoli dicitur ara. alceth.

Next entry