Tripofilon

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Tripofilon et alii tripolion et apud Sera. tariaconion vel triconion vel tricomori Dy. nascitur locis maritimis in littoribus ipsis folia habet apio similia et crossa et astam longam duobus palmis in capite divisa florem dicitur mutare ter in die, nam mane colorem album facit, medium die purpureum sero feniceum radix est illi alba et odorata virtus est illi calidissima et gustu similis et cetera, est turbit ut patet per Sera. ca. de turbit inquit tariconium Dy. est planta que nascitur in littoribus maris in locis .s. quos mare cooperit quando vero est tranquillum non tangit, folia similia foliis arsatis nisi quod sunt crossiora habet stipitem duobus palmis longum divisum in summitate et dicunt quod flos eius mutat colorem ter in die nam mane est album meridie declinat ad purpureum in vesperis vero fit rubeus, radix eius odorifera alba que quando masticatur calefacit linguam et cetera ut Dy. in antiqua translatione vide supra in trifolium marinum ex verbo Plinii an sit idem cum hoc.

Next entry