Urtica

From Simon Online
Revision as of 12:49, 21 March 2012 by WikiSysop (Talk | contribs)

(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

Urtica Dy. acalifex sive ut alii igrida latine dicitur urtica, eius altera maior que et usualis est et simplex cum tenui semine ac foliis minutis asperis, altera agrestis est densioribus et foliis atque latioribus nigrioribus et cetera, pli. due eius differentie, domestica que femina vocatur minor et silvestris que dicitur cania acrior caule quoque mordaci simbriatis foliis que etiam odorem fundit herculanea vocatur semen omnibus copiosus et nigrum et cetera. Vidi apud nos duas differentias, unam cum foliis latoribus minus adustivam, alteram brevioribus ac acutioribus quam grecam vocant ambabus semen in ramecis coloris subalbidi ac cinereitatem tendentis minutum. Aliam vidi rome foliis etiam minoribus acutissime urentem: semen vero in granulis maioribus cicere armatis spinis patentibus, semen vero quod intus nigrum et durum splendens ut psilium putes nisi quod est rotundius et crossius et nigrius parum in quo semine invenio virtutes laudatas ab auctoribus Dyascori. a califex duo sunt genera quod multi urtica dicunt, agrestis vero asperiora et latiora et nigra folia habet: semen vero simile semini lini profert et minus alterum vero genus semen minutum habet et non sic aspera est et cetera.

Next entry