Viscus

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Viscus Dya. lacrimum est arboris lene et viridis coloris deintus obrufum et nihil asperum habens. Colligitur et de semine obrotundo quod in arbore drio nascitur, folia habet similia buxo, hoc semen primo tunditur lavatur postea coquitur, multi vero illud masticando conquassant, fit etiam ex arbore mali maciani et de piro et ex diversis arboribus aliquando et in radice arborum et in frutice invenitur et cetera. Pli. visci tria genera, namque est in abiete larice cassitas steli dicit euboea nasci hiphear archadia, viscum autem in quercu robore ylice pino silvestri terebinto necnon aliis arboribus adnasci plerumque copiosissimi in quercu id hiphear vocant in omni arbore excepta ylice et quercu differentiam facit odor utriusque et folio non iocundi odoris in utroque viscum amarum et lentum infra discrimen vero in his que folia mutant et ipsi decidere contra inherere irato in eterna fronte omnino aut satum semen nullo modo nascitur nec nisi per alvum reditum maxime palumbi aut turdi, hec est eius natura ut nisi maturatum in ventre avium non perveniat altitudo eius non excedit cubitalem semper fruticosi ac viridis mas fertilis femina sterilis aliquando non fert et cetera.

Next entry