Acer

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Acer arbor glandifera cuius genera, Pli. plurima dicit esse. Et inquit quod precipui candoris vocatur galicum, alterum crispo macularum discursu ad similitudinem caude pavonis crassiuenium vocatur, greci, situ discernunt campestre enim candidum est nec crispum quod alinon vocant, montanum vero quod crispius duriusque tertium vero ziglam rubente scissili ligno cortice livido et scrabro, hoc aliqui generis esse malunt proprii, et latini carpinum appellant pulcherimum vero est bruscum multoque excellentius.

Next entry