Achantis leuce

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Achantis leuce, Dya. sive ut latini spina alba, nascitur in montibus atque silvestribus locis et viridia folia habet ut cameleonta alba sed angustiora et albidiora et aspera et spinosa virgam cubitis duobus longam in grossitudine minoris digiti. Interius inanem, habens in summitate capitellum spinosum sicut echinus marinus .i. ericius et oblongum florem habet purpureum in quibus capitibus semen est ginco simile: sed rotundum. In libro vero antiquo cardui simile: sed rotundius et minutius et cetera. Hoc dicitur arabe bedeguard vel ut melius bedeoard de quo infra in be, vid. capitulum Dyas. quod dictum est in capitulo Serap. et A. de bedoard: et videbis quod idem dicunt. Step. in synonimis acanta leuci est spina alba et est bederade voluit dicere bedeoard. In libro antiquo reperii quod vocatur echinum.

Next entry