Achavẽ

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Achavẽ apud Serap. scribitur uchuem: sed in littera alif scribitur achaubam proprie proferri debet, est hec herba que a Dya. vocatur parthemon sive leuchanthemon aut amaracum et cetera, ut infra in pertemon in virtutibus concordat cum A. illo capi. et cum Serap. ca. de achave ex sermone Dya. Item Avi. in descriptione tertia trociscorum andaracon ingredientium in tiriaca magna, amaracum inquit .i. alacoen alba. Item Dya. in quadam preparatione adipis ponit amaracum. Et in libro Serapi. de simplici medicina eodem loco ex verbo Dya. habetur achavẽ. Cum quererem diligenter de esse huius plante arbitratus sum ex descriptione eius ipsam esse quam matricariam dicimus cuius flos similis est flori camomile, et ob id querens a quadam saracena de alef ostensa matricaria qualiter vocaretur respondit uchue$, et iterum querens a quadam alia alterius regionis respondit cahavem aliquando achave$ aliquando alachuem ut in .vi. G. de simplicibus medicinis ubi alachoen scribitur, et in aliis invenitur in diversis locis sed idem est. Constantinus vero dicit ipsam esse cotulam forte propter similitudinem floris, sed falsum est. Nam cotula vocatur bihar ut infra patebit, porro quomodo cotula habet folia similia foliis coriandri ut. D. dicit habere hanc herbam: tam in antiqua translatione de pertemon quam in Serap. de achave$ et coriandrum habet folia similia foliis capilli veneris ut Dya. ca. de capillis quod adiantum vocant ut infra in adi. et ob hoc capillus venerum vocatur apud arabes coriandrum putei lege amaracum infra cum hoc ca. Item in Dya. arabico libro primo sencha et amaracinum est dehen alachave$ .i. oleum de achavẽ et cetera. Item idem in libro .iii. barthemon .b. ponens pro .p. littera qua carent arabes, sunt inquit qui vocant eam amaracum et ipsa est alachavẽ. Step. in synonimis pertemo$ est acuavu$, etiam alibi pro acave$ scribit.

Next entry