Adharcis

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Adharcis vel adharce quidam exposuerunt esse carnem marinam, sed .D. nascitur inquit in galatia sicut spongia super terram locis saxosis et aquosis canetis se applicans et feno. Est autem spuma species spongie et cetera, color .n. illius similis lapidi asiani vel flori alcionii, est vero mollis et inanis ab itus, nascitur in stagnis. Io. Sera. ca. de morsu et punctura venenosorum alladurochi et est spuma qua generatur in circuitu canne in mari et cetera. Pli. adharcha nascitur circa arundines tenues ex spuma aqua dulcis et marine ubi se miscent et cetera. Ste. in synonimis adharsis vel adarchion, et est spuma que circa cannas adunatur, est aut medicia fortis abstersionis cuius naturae satis videtur appropinquare caro marina quamvis sit aliud ab ea.

Next entry