Adiantum

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Adiantum .D. adiantum sive gallitricon vel politricon folia habet coriandro similia scissa in summitate, habet ramos subtiles duos longitudine unius palmi nigros: et non habet stipitem neque florem neque semen ac radicem inutilem, nascitur in locis umbrosis et in parietibus speluncarum humidarum: et iuxta aquas congregatas, et iuxta cursus fontium et cetera, ut apud .A. ca. de capillo ve. et apud Sera. ipsa est capillus ve, sic namque reperii vocari apud antiquos capillos ve. Et omnia hec nomina qua in tricon desinunt capillum sonant, nam trix .g. capillus et trica capilli. Pli.xxxii.li. gallitricon alii politricon utrunque ad effectum, tingit enim capillos et multiplicat: casumque eorum prohibet, duo eius sunt genera, candidius et nigrum breviusque: maius vero aliquid tricomanes vocant utrique ramulo nigro colore nitentes umbrosas petras parietumque aspergens fontes et saxa manentia sequuntur et cetera, ut D. et ut A. de capillo ve. et quod pugnantes gallos et perdices se comedentes facit. Corne. celsus herbam trixa in pleuresi laudat quam puto hanc esse. A. vocat ipsam herbam bersequiscem et coriandrum putei ob similitudinem foliorum, Alex. ca. de casu capillorum circa finem melius inquit. Est aut si politricon admisceas quam aliqui adiantum vocant et cetera, polis .g. est politas et trica capilli. Item galli .g. est venereus effeminatus. Moderni vero distinguunt diversas herbas per hec nomina .s. aliam per capillum ve, aliam per pollitricum aliam per adiantum, aliam per gallitricum, quamvis tres prime species proxime virtutis sunt.

Next entry