Aloes

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Aloes Dya. succus est herbe que folia habet ut squilla sed pinguiora et latiora et obrotunda circa que habet spinas raras virgam habet similem anterico, florem album ad citrinitate tendentem et semen affodillo similem: odorem gravem, gustum amarum radicem habet unam sicut lignum. In india nascitur plurimum, nascitur etiam in locis maritimis et in asia et in aliis locis. Sed duo sunt genera aloes, unum est fragile, et aliud quod dicitur epatices, verum ootima iudicatur que est fragilis splendida subrufa pinguis lucida sine lapide et que citius emittit humorem dum aliter et odore pene subviscoso et gustu amarissimo: cuius radix .i. planta incisa promanat sucum et colligitur, vel tota herba contusa exprimitur et siccatur et cetera. Plinius fere eadem dicit A. tria genera ponit sicut est revera, et sucotrinum extollit et merito.

Next entry