Alumen (2)

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Alumen Pli. est salsugo terre, plura eius genera in cipro candidum et nigrum exigua coloris differentia, fit autem omne ex aqua limoque, hoc est terre exundantis natura vel ex habundantis. Corrinatum yeme estivis solibus maturatur, quod fuit ex eo precox candidum fit, gignitur in yspania egypto, armenia macedonia ponto affrica, insulis sardinia melo lippara strolige, laudatissimum in egypto proximum melo, huius quoque due species liquidum spissumque liquidi probatio ut sit liquidum sine offensis fricantium quodam igniculo caloris hoc porthinon vocant alter genus palidi et scabri ideoque hoc vocant paraforon et cetera, et infra, aluminis unum genus ciston vocant greci in capillamenta quedam canescenti adherens, unde quidam traditum potius appellavere, hoc fit ex lapide ex quo et quod calcitum vocatur. Sudor quidam eius lapidis in spumam coagulatus est, et alterum genus quod strotilion vocant, due eius species fungosum atque omnium ore dilui facile quod in totum dampnatur. Melius pumicosum et foraminum fistulis spongie simile rotundumque natura candidoque proprius cum quadam pinguedine inherens fricabile nec inficiens, in grecia optimum ex omnibus quod melimum vocatur a melo insula ut diximus et cetera.

Next entry