Galbanum

From Simon Online
Revision as of 17:58, 30 March 2012 by WikiSysop (Talk | contribs)

(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

Galbanum Dya. est lachrymum cuiusdam herbe similis ferule que in nichomedia nascitur et etiam in syria, multi metoponon vocant, est autem utile galbanum thuris habens colorem et grana habens ut faba limpidum et sine ligno et habens in se aliquid seminis sui et de ferula sua non grave nec liquidum nec nimie siccum et cetera. Plinius, galbanum ex arbore ferule eius quam stagonitum vocant distillat resine modo in syria et cetera, arabes proprio nomine kenech galbanum vocant, verum propter proprietatem quam habet contra venena vocant bezard: quod est nomen commune ad omnem medicinam contra venena.

Next entry