Galia muscata

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Galia muscata est quedam confectio que describitur in antidotario Nicolai intrans in confectionibus preciosis, verum galia qua uti debemus in confectionibus inventis in libris de arabico translatis est diversa ab illa cuius confectio habetur in .xxxviii. libro, Azaravii albucasim et in Sera. de simplici medicina et in libro Aben Mesue de qua Avic. cap. facit in secundo sub littera sim, nam ipsa vocatur Arabice such et ipsa fit ex ramich ut patet in prenominatis libris et scribitur arabice per unum .l. tantum galia, sed alia: alia galia est de qua Avic. videtur facere aliud cap. et est ultimum in secundo canonis quam dicebat iudeus vocari zebet arabice, nos severam vocamus quam dicunt quidam quod est sudor arabus a quodam animali, verum in libro .xviiii. Azaravi scribitur eius confectio facta ex musco et ambra, est autem super omne aromaticum redolens, mirum tamen quod de prope eius quantitas fetere videtur propter eius excessum odoris cuius rei sum testis, nam quidam mercator inter alia mihi ostensa cum daret mihi odorandam pixidiculam apertam de hac confectione forte dimidia uncia continebatur visa est mihi fetere ut stercus sed postmodum ex solo contactu pixidis remansit manui mee tantus odor et talis quod triduo et amplius dilvi non potuit, apud Avic. per geminum .l. scribitur non est rectum, nam arabice per unum scribitur, interdum algalia invenitur: sed idem est.

Next entry