Galla asiana

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Galla asiana ab asia dicitur, greci cicidos a lapis vel lapsana ut quidam: arabice vero haff, galle immature sepius intrant in medicinis et sunt non perforate. Ioan. Sera. ca. de alcola oris non perforate inquit sunt crude que sunt non mature quare sunt fortiores et vehementioris stipticitatis et perforate sunt que consecute sunt maturitatem et cetera, he vocantur grece onfacine Isido. galla quedam a grecis onfacidos dicta parva forma: sed firmior corpore nodoso que medicaminibus et encaustris, adhibetur, altera balanis ac levis et nimium perforata lucernarum tantum usibus necessaria et cetera. Plinius galle fructus in siria et in egypto copiosus. Item alibi, plura eius genera, nam est solida perforata alba nigra maior et minor et cetera, et alibi, nascitur autem galla sole de geminis exeunte erumpnes noctu super universa crescit uno die candidior et si estu excepta est arescit protinus neque ad incrementum pervenit, hec est ut nucleum fabe magnitudine habeat, nigra diutius viret crescitque ut interdum mali magnitudinem habeat optima commagena deterior ex rubore signum eius quod caverne transluceant et cetera.

Next entry