Gallitricum

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Gallitricum et centrum galli vocant quidam quamdam plantam cuius quedam est domestica que nostro vulgari vocatur bosomo que ut cetera olera comeduntur, quedam vero agrestis in toto minor quam lombardi et tusci sclaream vocant eo quod semen eius in oculum ponentes sine dolore et tedio oculum dicunt mundi ficare a sordidus, signum quod exit ipsis circumvolutis, hanc proprietatem attribuit Pli. plante quam vocat allectoroscopos de qua supra, verum secundum antiquos et Dyas. gallitricum est capillus veneris ut supra in adiantum.

Next entry