Garus

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Garus grece et obsomogarum quasi obsomiogarum vulgariter autem almirogarum dicunt ab alos quod est sal quasi salsum garum, nos aut muriam vel samuriam dicere possumus, est aut quod arabice muri et almuri vocatur liber de doctrina greca quod est garos et est almirogaros. Plinius exquisiti liquoris grece quod garon vocavere intestinis piscium ceterisque que abiicienda essent sale maceratis ut sit illa putrescentium sanies, hec olim conficiebatur ex pisce quam greci garon vocabant, nunc ex scombro pisce laudatissimum in finibus cartaginis spartarie et cetera, et infra, cepit autem ex mutili pisciculo minimoque nunc confici, apuam nostri aphyen greci vocant quoniam is pisciculus ex pluvia nascitur et cetera, mutilium dicitur que caput eius amputatur alioquin totum esset amarum.

Next entry