Geleniabin

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Geleniabin arabice rose condite cum zuccaro sive cum melle ut habetur apud Avic. in quinto capitulo de conditis et in decimo Haliaba, et sic tam zuccarum rosaceum quam mel rosaceum geleniabin vocant, et propter hanc equivocationem fuit error in tertio Almansoris ubi est zuccarum rosaceum stomacho humoribus repleto et cetera, nam in arabico ita se habet geneliabin stomachum habentibus repletum si sumatur in ieiunio bene masticatum confert si sumatur cum aqua calida sed in his qui calorem aut ardorem patiuntur nullo modo detur maxime si estas fuerit calefacit .n. et sitim affert, quod si eis propter id quod diximus dari convenit dandum est illud quod est cum zuccaro factum est et cetera, sic est in arabico, ex quo apparet quod de melle rosaceo primo dixit.

Next entry