Geloum

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Geloum in secundo canonis Avic. exponitur quod est granum pini maioris, verum hoc nomen apud arabes est de avellana maiore quam nos nucellam dicimus, nam similiter est apud eos diminutivum nucis, geum enim est nux, et hoc etiam dicebant omnes arabes a quibus quesivi: et sic habetur in libro de doctrina arabica, etiam Avi. in principio cap. videtur loqui de ipsa quando comparat eam nuci, quamvis postea de grano pini videatur interdum prosequi, de grano vero pini sicut promittit in ca. de pino ita tractat in littera ha, nec dicit ibi nec alibi quod loquitur de ipso in littera gim, quare videtur corruptio in textu vel aliqua conculcatio sicut consuevit facere in pluribus capi. ut patebit in suis locis, Step. in synonimis carea pontica est bendocum et est gelousum carea pontica est nucella in greco et exponit quod est avellana, cum dicit bendocum et gelousum pro geloum etia pro avellana accipitur, sed pro maiori ut dictum est.

Next entry