Gembut
From Simon Online
Gembut apud Avicen. est xilocaracta nabatia ut ipse exponit in eodem cap. dicit .n. est alkarnub nabatium de quo dictum est in littera ka, et verum dicit que in ca. de karnub vel xilocaracta loquitur de gembut: melius tamen scribitur iembut, per .i. vocalem ut in arabico patet, etiam quod eius cap. est in littera ie, non gim.