Gentiana

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Gentiana Dya. dicitur inventa esse ab imperatore illirico eiusdem gentis unde et nomen accepit, cuius folia que circa radices sunt nucis odorem habent et sunt similia plantagini: sed paulo subruffiora et in summo divisa vel incisa in speciem serre in medietate habens hastam que hasta et levis est et vacua digiti habens similitudinem longior duobus cubitis et nodosa: circa quos nodos folia nascuntur, semen est ei circa folia latum et lene et non inutile sicut afodillum, radicem habet sicut aristologia longa solidam et amaram sed nigriorem et fragiliorem, nascitur locis altis et humectis et umbrosis et cetera. Plinius hanc invenit Gentius illiricorum rex ubique nascentem: in illirico tamen presentantissimam folia fraxini sed magnitudine lactuce caule tenero policis grossitudine cavo et inani ex intervallis foliato trium aliquando cubitorum radice lenta subnigra sine odore aquosa montibus subalpinis plurima, usus in radice et succo et cetera, Dyas. ca. de centaurea dicit quod multi gentianam vocant improprie puta.

Next entry