Glaucium

From Simon Online
Revision as of 17:33, 30 March 2012 by WikiSysop (Talk | contribs)

(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

Glaucium Dyascor. est succus herbe eiusdem nominis folia habentis papaveris similia, sed folia calido cinere coperiuntur et sic succum emittunt, alii herbam in olam novam mittunt et circumlinunt terra et in furnum ferventem mittunt: et sic foliis maceratis succum exprimunt et siccatum in sole pastillos redigunt, cuius est optimum quod est crocei coloris intus et gustu amarum: et odore gravi, miscetur ocularibus medicinis et cetera, est sief memithe, Pli. glaucion in syria et parthia nascitur humilis herba densis foliis quasi papaveris minoribus tamen sordidioribusque odorisque tetri gustus amari cum astrictione: idest stipticate granum habet crocei coloris ut Dyas. multi erraverunt in hac herba, quidam putaverunt quod esset celidonia. Item quidam putaverunt quod esset papaver cornutum quod sic vocatur apud A. et Ego vidi meo tempore multos in hoc errare etiam tempore Dyasco. error fuit, nam in capi. de meconceratides dixit quod multi falso putaverunt ex eo glaucium fieri ob similitudinem foliorum, quod autem glautium sit memithe vel sief eius apparet multis testimoniis, nam Alex. et alii greci ubi in coliriis ponunt glaucium, A. et alii arabes in similibus medicinis ponunt sief memithe. Preterea apud Sera. quicquid dicit de memithe apud Dya. non est aliud nisi quod dicitur apud Dya. de glautio, invenitur oleum glaucinum a glautio, verum apud Alex. ca. de colica est oleum nominatum glaucinum non ab hoc glaucio: que nihil recipit glaucii cuius confectionem etiam inveni in antiquo antidotario sic vocatum et sine glaucio immo est omnino calidum.

Next entry