Glicoriza

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Glicoriza in multis libris de greco translatis invenitur et est dictu dulcis radix, est liquiritia ut latini corrupte dicunt, nam glicon dulcis riza radix, in confectionibus apud Dya. vero glicoriza recte scribitur sic glicoriza aut squitia aut adipsa, nascitur in capadocia aut in ponto, fructex est virgas habens longas duorum cubitorum in quibus folia sunt spissa et similia lentisco sed pinguia et unctuosa, profert florem iacinto similem, semen habet simile platani et asperum quod semen est latum sicut lenticula sed oblongum et ruffum, radices sunt illi buxei coloris et longe sicut gentiane constricte et dulces que exiccantur ut licium et cetera. Pli. glicoriza et ipsa sine dubio inter aculeatas herbas et foliis echinatis pinguibus fructiosa binorum cubitorum altitudine flores iacinti fructu pillularum platani magnitudinis prestantissima in cicilia secunda ponto radice dulci, et hec tantum in usu capitur longa coloris buxei que melior quam nigra et cetera.

Next entry