Guasmeum

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Guasmeum exponit Avi. quod est folium nil .s. indici in tertio Almansoris scribitur guasmia sed in arabico est guasme, secundum Alhavi est planta que elevatur super stipitem circa unius cubiti mensuram: in cuius extremitatibus sunt ramusculi sicut flores coriandri qui siccantur et teruntur et miscentur cum alkanna et tingunt ut alkanna, per se vero colore citrino et inde tinguntur canni, omnia supradicta que scribuntur per gua melius scriberentur per va, .u. vocali, proferendo tamen sonum inter .u. et .o. vel etiam per .o.trahendo ad sonum .u.

Next entry