Kakille

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Kakille arabice apud Sera. ex verbo Abohanifa est inquit cuulam et est sicut usnen nisi que est maius et homines comedunt illud cum ficubus, folium eius assimilatur folio nastrutii et ipsum est amplioris humiditatis quam cicera et magis aquosum, abix cachille oritur in sterquiliniis et est herba similis herbe usnen, et est in ea aliqua caliditas propter suam salsedinem que inest ei similis baurach et cetera, est purgativa aque citrine nobis ignota, Avicen. .n. de ipsa loquitur.


Next entry