Karabe

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Karabe vel ut quidam kakabre est gummi arboris secundum Avicen. et Serap. dicte haur romi, et secundum Dya. est species populi arboris iuxta rodanum fluvium nascentis, et secundum Ovidium iuxta eridanum, hoc gummi vocant succinum ut dicit ca. de agiros, dicitur etiam electrum sicut iam ostensum est supra in haur, differt tamen a quadam specie vernicis quam multi homines hodie ponunt pro karabe que asportatur ad nos in frustris magnis, differt dico solliditate et duritie: et quod in igne non liquefit sicut vernix: quamquam eo mollescat, vernix vero dicta et fragilior est et liquescit in igne et alium odorem emittit: quamvis fricata attahat paleas ut karabe, multa .n. sunt illa que sic attrahunt paleas, quod autem reperitur apud Avi. capi. de karabe quod est gumi arboris dicte nux romana etiam error fuit a similitudine litterarum, nam haur arabice sic scribitur, vide quod eisdem litteris scribuntur nec differunt nisi in punctis, et Avi. dicit de haurum vel haur ut est in arabico quod gumi eius quod ast haur romana est karabe ut dicitur, est autem apud eundem idem error, nam in littera gim scribitur quoddam ca. quod incipit nux romana et non dicit aliquid ibi nisi quod dicit in ca. de haurum romanum qui error contigit a similitudine litterarum ut dictum est: quod tamen in illo ca. scribitur, acrufos in arabico est achyros sicut in ca. de haurum romanum, et ostensum est superius quod quando dixit achiros vel ahirosa voluit dicere agyros ut Dya. invenitur, nihilominus dictus error in synonimis Ste. agiros inquit est geum romi .i. nux gallica vel romana, quando invenit geum quod est nux debebat esse haur supra in haur.

Next entry