Kokium

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Kokium arabice piscis qui dicitur vitulus marinus .g. vero foka, aliquando arabes dicunt kike, sed apud Avi. in arabico est koki, scias quod multum convenit in figuris koki et foka, nam hoc est arum, in libro de animalibus kokium inquit parit ut quadrupedes et lactat et cetera, pascitur et terra et mari et graditur pedibus similibus catulo et cetera.

Next entry