Ninfea

From Simon Online
Revision as of 00:38, 21 March 2012 by WikiSysop (Talk | contribs)

(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

Ninfea .g. nenufar et vocatur sic a ninfis que vocabantur de fontium ipsum namque non nisi in aquis nascitur, falsi herbularii qui se omnia scirefa tenitur nescio quam plantam in vineis nascente pro ninfea tradebant, dy. ninfeam sive: ut alii cacabus ventris, in papaver palustre sive ut latini alga palustris nascitur in aquis stantibus vel locis non cultis et aquosis folia habens similia cimorio: sed minora et oblonga altius super aquam proferens caput multa capita infra aquam habens ex una radice flos est illi albus similis lilio cum parvo pallore semen habens in medio croceum: sed cum eflouerit rotundum efficitur sicut mala maciana aut capita miconii niger in quo semen invenitur latum et spissum in gustu argillosum asta eius levis et non grossa est et nigrum est similis cimorio radix ex nigrum et aspera et nodosa et in autumno siccatur. Pli. nata traditur a nifa zelotipia erga herculem mortua quare heracleon vocant alii rapaloma, et infra, boetii malon vocant ut dy. et infra, est inquit alia ninfea in tesalie anne peonie radice alba capite luteo rose magnitudine, ego vidi in stagnis duplici flore albo .s. et croceo seu citrino quam luteum vocat Pli. et ipsa est magna odorifera quam alba ste, ninfea ninufar.

Next entry