Nitrum

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Nitrum Io. Se. ca. de tinitu aurium est baurach rubeum dy. nitrum est eligendum leve et colore rubeum pertusuras habens sicut spongia album vero acre est et gustu amarum, tale aut ex india venit, est aut nitri aliud grossum et laminosum aliud tenue aliud rubeum aliud album, Pli. nitrum exiguum fit apud medos canescentibus siccitate convallibus quod vocant almiragara minus etiam in tracia iuxta philippos sordidum terra quod appellant agrium, aque vero nitrose plurimis locis reperiuntur: sed sine viribus densadi optimum copiosumque in ellitis macedonie quod vocat calestricum candidum purumque proximum sali lacus est nitrosus exillente est medio dulci fonticulo ibi fit nitrum circa, canis ortum novemis diebus totidemque cessat ac rursus inatat et deinde cessat quo apparet solis naturamque esse que gignit quoniam compartum est nec solem proficere quicquam cum cesset nec imbres mirum est illiud scathebra fonticuli super emicante lacum nec augere nec effluere, his aut diebus quibus gignitur si fuere imbres salsius nitrum faciunt aquilones deterius: que validius commovent linum quod nascitur in egypto conficitur abundantius sed deterius, nam fuscum lapidosum est fit pene eodem modo quo sal nisi quod in salis mare infunditur, nichilum aut nitrariis accedente nillo siccantur decedente madent, et alibi in nitro optimum est quod est tenuissimum, et ideo spuma melior que a nobis in medicinis affronitrum vocatur de affronitro dy. eligende est quod est levissimum et splendidum leve latum frangibile ruffum et spinosum illud ex filadelfia venit secundum vero ex egypto.

Next entry