Nux romana

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Nux romana in .ii. canonis Avi. invenitur ca. et ipsum non est nisi de haur romi, nam nihil dicit ibi nisi quod dicit in ca. de haurum romanum, potuit aut hoc contingere: eo quod A. ut aggregator ex multis libris in aliquo li. ca. de haer et in aliquo alio invenit ca. de eodem et non aurrtit utrum diceretur haur vel geum quod est nux: eo quod ambo hec nomina eisdem litteris scribuntur apud .a. differunt nisi in punctis, nam haur sic scribitur, hoc eodem nomine erratum, fuit: ut puto a translatore in ca. de karabe, habetur .n. in latino quod est gummi nucis romane sed in .a. est haur romi, idem error apparet in synonimis, Ste. ubi nomina .g. exponuntur per .a. deinde per latina, agiros inquit est geum romi .i. nux romana invenit haur sine punctis et putavit geum quod est nux: eo quod notior esset apud .a. geum quam haur, non .n. super punctant .a. litteras maxime in scriptura non, multi etiam tales errores contigerunt in li. de .a. translatis sicut apparet in hoc opere.

Next entry