Paritaria

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Paritaria vocatur grece perdykiados, apud Dya. vero alsine aut parthemon aut sideritis aut eraclea dicitur, et hec nomina non secundum suam opinionem sed aliorum intelligenda sunt, greca vero herbaria dicebat eam vocari vulgo perdiculi, hec apud Avi. in secundo vocatur herba vitri quod vitrea vasa ea absterguntur a quo etiam aliqui latini vitriolam vocant, Avi. tamen aliquando non intellegens nomen grecum volens ipsum imitari dixit berdichies .b. pro .p. littera qua carent arabes ponens ut supra in berdichies et cetera.

Next entry