Preface § 4

From Simon Online
Jump to: navigation, search

Optabat .G. dicere et docere posse res sine nominibus. Nemo parvum existimet a nobis ignorantia decipi. Turbabantur parumper. G. ob nominum controversia oriri litigium. Contremiscat mens medici ab eorundem errore tam conscientie proprie quam egri vite imminere periculum. Sunt medicinarum simplicium ciborum ve multa peregrina vocabula: quorum quedam a greca: quedam vero ab arabica lingua deducta sunt. Nonulla et quamquam latina varietate idiomatum dubia: ad quodum omnium agnitionem non opus est assertione facili sed deliberato iudicio: ne ut neglectu medico grave et irreparabile occurat dispendium. Quid das languenti et a te vitam speranti quod nescias. Cum exhibes pro salutari mortiferum putas ignaviam excusatori refugium. Non est tam parvi humana conditio ut e manu incurie vita dependeat. Nescio in opere medicine cuius magis necessaria sit cognitio quam quod humanis prosit vel obsit corporibus, hec a simplicibus medicinis et cibis habet originem: et veluti a primis elementis fundamina hec sciri opportet per nomina, nam sine proprio nomine quicquid vis rite cognoscitur. Quapropter ad horum scientie indagationem iugi et importuno studio meipsum prebui: ut per triginta ferme annos quicquid ad id fieri potuit non obmisi. Et quanto minus sufficientem ad tale me reperii: tanto effusius in requietis laboris premium destinavi. Est namque tam ad errores assuetos quam ad emergentes corrigendos: ut arbitror: satis valens opusculum in quo non modo nomen per nomina: verum etiam per ipsas descriptiones rerum quarumcumque potui declarationem sum conatus exprimere, atque clarissimorum antiquorum auctoritatibus subfulcire, quo tegmine incredulorum puto evitasse calumniam. Et si non omnia ut vellem eludicaverim: viam tamen huic ad deficientium supplementum quis sedulus explorator habebit. Et quam auctoritatibus est innitendum primo auctores referam quorum ad huiusmodi robur sepe revolvi volumina. Primum ex grecis Dyas. liber producatur, hunc .G. in prohemio .vi. de simplicibus medicinis omnibus prefert laude his qui de hac materia conscripserunt, verum liber eius qui ab antiquo in latinum habetur a primo exemplari differt. Nam hic per alphabetum in latinum ordinatus est. Ille vero in .v. libris distinctus ut per ipsius prohemium demonstratur. Multa etiam capitula in hoc desunt que ille continet aliqua etiam in hoc libro sunt addita que ipsius auctoris non sunt: per Serapionem de simplicibus medicinis: et per hoc opos ostenditur. Post Dyascoridem Alexandri librum de pratica dilligenter inspexi qui qui quamvis tribus distinguitur libellis: tertius qui de febribus est: nec veritatem in nominibus neque tanti philosophi seriem videtur plenius continere. Deinde ex Demochriti pratica: cuius Ypocras ut invenio in antiquis scripturis discipulus fuit per pauca extraxi. Item ex obtalmico Demostenis continente quicquid ad oculorum sanitatis custodiam et egritudinum curas expedit, hic liber antiquissimus mihi occurit: in quo deficiebant de incepta disputatione de visu plurima et de anathomia oculi, cetera vero aderant et completa et miro lepore condita. Deinde ex libris sex Oribasii in pratica de illis novem quod filio suo Eustachio scripsit: quos ut ipse ait ex .lxxii. quos de medicina condiderat excerpsit. Item ex gynetia Mus<ti>onis qui egritudines matricis et mulierum accidentia continet greco stilo. Item ex tertio lib. Pauli de illis septem quos in medicina scripsit multa collegi et multa ignota reliqui. Nam invenio auctores grecos ut puto propter ydiomata differe multis medicinarum vocabulis. Et ex grecis est epistola .G. ad Glauconem duos continens tractatus, quorum primus est de febribus, secundus de apostematibus. Et liber de alimentis. Et liber sextus de simplicibus medicinis eiusdem. Ceterorum vero librorum eius ut reor satis sunt exposita nomina. Item ex parte cuiusdam libri de greco translati simillimi Almansori, immo est omnino idem nisi quod Almansoris translatio ab arabico fuit: illius vero a greco. Ex quo apparet quod Almansoris librum sibi attribuit Rasis potius quam ediderit. Item ex quodam de simplicibus medicinis cui est titulus .G. ad Paternianum, hi a greco, sed post hos ex libro de doctrina greca continente dictiones grecas in greco scriptas et per alphabetum ordinatas expositas per latinum, et e contrario latinas per alphabetum latinum in greco expositas. Ex arabicis vero auctoribus, primo ex canone Avicenne est: qui ut compertum est plures continet falsitates tam ex exemplari arabico quam ab ipsius translatione, quamvis ipsemet auctor erravit in quampluribus medicinis simplicibus et aliquas ignoraverit ut in locis propriis ostendetur. Item ex libro Serapionis de simplicibus medicinis per quem multi errores apud Avic. et alios declarantur. Et ex breviario Ioannis Serapionis. Et ex libris rasis, verum ut iam dictum est: Almansoris liber a greco videtur habuisse originem. Liber divisionum ex parte compositum ex eodem Almansore apparet qui ambo libri nec stilum neque modum tenent arabicumimmo multum distant a modo eiusdem Rasis quem tenuit in libro suo magno dicto Alcha$: a quo etiam multa extraxi. Item ex Albuchasim azara? maxime ex eius .xxvii. de preparatione medicinarum simplicium. Et ex tribus libris Albenmesue. Et ex libro Aliabatis qui vocatur liber completus in quo admodum parum proficere potui. Nam vocabulorum qui continent quedam neque greca neque arabica sunt, et aliqua greca et aliqua arabica, sed ad latinum modum declinandi extorta et ob hoc a propria prolatione corrupta et ut dificillime exponendis multa dereliqui. Et si aliqua ex libris Isahac seu ex aliis a Constantino translatis collegi ea perpauca sunt, nam eius translatio satis est mihi suspecta. Insuper et ex libro de doctrina arabica similis supra dicto de greca doctrina. Ex auctoribus vero latinis antiquis primo ex Plinii secundi libro de naturali hystoria qui continet in .xxxvi. libris fere omnium rerum que in orbe sunt narrationem. Item ex libro Cornelii celsi de medicina in .xiii. particulas diviso, hic Cornelius a dicto Plinio commendatur. Deinde ex Cassio felice qui et ipse a Cornelio multum extollitur, qui continet tractatus duos de practica. Et ex sex libris Theodori prisciani de medicina a quo dicta sunt theodoricon antidota. Et ex Passionario Gariponti. Sed quod liber ex epistola. G. ad Glauconem et ex libris Pauli et Alexan. et Theodori compositus est pauca mihi contulit. Item ex antidotario universali quod de multis antiquis aggregatum perutile in multis extat. Et ex butanico de simplicibus medicinis. Item ex alio quodam libro antiquo de simplicibus medicinis. Item ex alio quodam libro antiquo de simplicibus medicinis in hac re copioso: qui licet titulo careat: auctenticis non dissonat auctoribus. Similiter et ex macri libro versibus edito. Sed et ipse a Plinio et Dyascoride sumpsit: quod edidit hi medicinales. Preter hos omnes et ex vegetii libris quatour de mulo medicinarum. Et ex Herodii libris duobus de eadem re. Et ex Paladio de agricultura. Item ex libro Ysidori ethymologiarum. Nec his solum contentus sed ad diversas mundi partes per sedulos viros indagare ab advenis sciscitari non piguit usque adeo quod per montes arduos nemorosas convalles campos ripasque sepe lustrando aliquando comitem me feci cuiusdam anicule cretensis admodum sciole non modo in dignoscendis herbis et nominibus grecis exponendis, verum etiam in ipsis herbarum virtutibus secundum Dya. sententiam explicandis. Omnia tentavi quam tum ingenii mei paupertas sineret ut opus efficeretur excultum. Sed frustra laborat vesana mortalitas si quid ad perfectionem usque adducere speraverit quod solius divinitatis existit.